Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 74

Precedente Successiva

intellectivam, alij separant: huiusque munus adsignant nosse
res in universali, ut genera et species: Et in hoc consistere sapientiam
et principiorum notitiam: scientiam vero esse discursum ab his. At
sensum nosse particularia, quorum non est scientia, cum sint infinita
et varia: Scimus enim hominem sed non hunc et illum. Iterum Aristoteles
ostendit sensum esse aliud ab intellectu, quoniam ille vehementi
sensibili corrumpitur, ut ab igne et tonitruo. Intellectus vero a
vehementi intelligibili perficitur roboraturque. Quo enim universaliora
et abstractiora novit, perficitur magis ad intelligendum. Et quoniam
intelligit res absque materia, vult ipsum esse separatum immaterialemque.
Et hic alij interpretantur separatum ab obiectis, alij a corpore,
ut non sit actus corporis, ideoque separabilem esse et immortalem.
Sed cum intelligere sit passio, Aristoteles adinvenit alterum intellectum
agentem, qui reddit immateriales res materiales, praebetque
defecatas formas intellectui cognoscendas passivo. At ipse activus
non intelligit, quoniam intellectus est passio. Hinc altercantur
Aristotelici . Nam alij cum Alexandro asserunt intellectum activum
esse immistum, immortalem, immaterialem; passivum vero esse temperamenti
habitum. Unumque esse intellectum agentem in cunctis
hominibus, non autem passivum. Averroes utrumque abstrahit et aeternat,
esseque unum in omnibus, et differre ab invicem, quia alter
patitur, alter agit: non autem esse in bestiis: Beatitudinemque humanam
paucissimis convenire, qui intellectui copulantur abstracto
per scientias rerum omnium, quas in cogitativa, quadam nova potentia,
Averr. apponit. Latini cuilibet homini dant propriam animam
secundum Aristotelem : et intellectum agentem et passivum esse
duas facultates eiusdem animae rationalis: et non organicas. Caeteris
dant cellas in capite cum Arabibus, et laedi alteram sine altera putant.
Alij in corde eas locant. Verum superaddit Aristoteles animam
motivam, quoniam eius munus est opus, non scientia. Et alij vegetativam
et nutritivam, cuius est alere corpus. Nam haec in plantis est
absque sensu, et in brutis sensus absque intellectu, sed motiva sine
sensu.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche